

Liber Deuteronomii*
Caput 16: Versus 3
Panem fermentatum.Corruptam doctrinam vel veterem conversationem, unde:Epulemur in azymis, non in fermento veteri,etc.[I Cor. 5.].Septem.Toto tempore praesentis vitae. Sicut illi septem diebus azyma comedebant, sic nos pure et simpliciter septem diebus hujus vitae conversemur, quibus quotidie agnus occiditur, et pascha celebratur, si innovati nihil ex veteri corruptione retinemus. Quid enim est aliud fermentum, quam naturae corruptio? Fermentatum enim recedit a naturali dulcedine, et corrumpitur adulterino rancore.